Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/140

E Wikisource
Haec pagina emendata est
84
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

illis Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic et vigilate. 35 (175, 2.)Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora, 36et dixit Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me: (176, 1.)sed non quod ego volo sed quod tu. 37 (177, 2.)Et venit et invenit eos dormientes, et ait Petro Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? 38Vigilate et orate ut non intretis in temtationem: (178, 4.)spiritus quidem promtus, caro vero infirma. 39 (179, 6.)Et iterum abiens oravit eundera sermonem dicens. 40Et reversus denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum gravati, et ignorabant quid responderent ei. 41 (180, 2.)Et venit tertio et ait illis Dormite iam et requiescite: sufficit: venit hora: ecce traditur filius hominis in manus peccatorum. 42Surgite, eamus: ecce qui me tradit prope est. 43 (181, 1.)Et adhuc eo loquente venit Iudas · unus ex duodecim, et cum illo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus. 44 (182, 2.)Dederat autem traditor eius signum eis dicens Quemcumque osculatus fuero, ipse est: tenete eimi, et caute ducite. 45Et cum venisset, statim accedens ad eum ait Rabbi, et osculatus est eum. 46At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. 47 (183, 1.)Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. 48 (184, 1.)Et respondens Iesus ait illis Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me: 49cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut adimpleantur scripturae. 50 (185, 6.)Tunc discipuli eius relinqueutes eum omnes fugerunt. 51 (186, 10.)Adulescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum: 52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis. 53 (187, 1.)Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores. 54 (184, 4.)Petrus autem a longe secutus est eum usque in atrium summi sacerdotis, et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. 55 (189, 2.)Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium ut eum morti traderent, nec inveniebant: 56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant. 57 (190, 6.)Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes 58quoniam nos audivimus eum dicentem Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo. 59Et non erat conveniens testimonium illorum. 60Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens Non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his? 61Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus

XIV, 35 — 61.