side Syriae Cyrino: 3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David, 5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate. 6 (2, 5.)Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, 7et peperit filium suum primogenitum , et pannis eum involvit et reclinavit eum in · praesipio, quia non erat eis locus in diversorio. 8 (3, 10.)Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 9Et ecce angelus domini stetit iuxta illos, et claritas dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10Et dixit illis angelus Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, 11quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus dominus, in civitate David. 12Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesipio. 13Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium deum et dicentium 14Gloria in altissimis deo, et in terra pax in hominibus bonae voluntatis. 15Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem Transeamus usque Bethlem et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit dominus et ostendit nobis. 16Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in · praesipio. 17Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. 18Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos: 19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. 20Et reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos. 21Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur. 22Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi, tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum domino, 23sicut scriptum est in lege domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur, 24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege, par turturum aut duos pullos columbarum. 25Et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon, et homo iste iustus et timoratus, expectans consolationem Israhel, et spiritus sanctus erat in eo: 26et responsum acceperat ab spiritu sancto, non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini. 27Et venit in spiritu in templum: et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28et ipse accepit eum in ulnas suas et
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/155
Appearance