Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/157

E Wikisource
Haec pagina emendata est
103
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

Abilinae tetrarcha, 2sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha, factum est verbum dei super Iohannen Zachariae filium in deserto, 3 (7, 1.)et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, 4sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae Vox clamantis in deserto Parate viam domini, rectas facite semitas eius: 5omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa et aspera in vias planas, 6et videbit omnis caro salutare dei. 7 (8, 5.)Dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8Facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne coeperitis dicere Patrem habemus Abraham: dico enim vobis quia potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 9Iam enim securis ad radicem arborum posita est: omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et ignem mittitur. 10 (9, 10.)Et interrogabant eum turbae dicentes Quid ergo faciemus? 11Respondens autem dicebat illis Qui habet duas tunicas det non habenti, et qui habet escas similiter faciat. 12Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum Magister, quid faciemus? 13At ille dixit ad eos Nihil amplius quam constitutum est vobis faciatis. 14Interrogabant autem eum et milites dicentes Quid faciemus et nos? Et ait illis Neminem concutiatis neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. 15Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne, ne forte ipse esset Christus, 16 (10, 1.)respondit Iohannes dicens omnibus Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius, ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni: 17 (11, 5.)cuius ventilabrum in manu eius, et purgavit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili. 18Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum: 19 (12, 2.)Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes, 20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannen in carcere. 21 (13, 1.)Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante apertum est caelum, 22et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum, et vox de caelo facta est Tu es filius meus dilectus, in te complacuit mihi. 23 (14, 3.)Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putaretur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mattat, 24qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, 25qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Naum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, 26qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit

III, 2 — 26.