Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/165

E Wikisource
Haec pagina emendata est
111
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

coepit dicere de Iohanne ad turbas Quid existis in desertum videre? harundinem vento moveri? 25Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26Sed quid existis videre? prophetam? utique dico vobis, et plus quam prophetam. 27 (70, 2.)Hic est de quo scriptum est Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. 28 (71, 5.)Dico enim vobis, maior inter natos muherum propheta Iohanne baptista nemo est; qui autem minor est in regno dei, maior est illo. 29 (72, 10.)Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt deum, baptizati baptismo Iohannis: 30Pharisaei autem et legis periti consilium dei spreverunt in semet ipsos, non baptizati ab eo. 31 (73, 5.)Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? 32Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem

et dicentibus Cantavimus vobis tibiis et non saltastis, lamentavimus et non plorastis. 33Venit enim Iohannes baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis Daemonium habet: 34venit filius hominis manducans et bibens, et dicitis Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. 35Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 36 (70, 2.)Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo: et ingressus domum Pharisaei discubuit. 37Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum ungenti, 38et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et ungento ungebat. 39Videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier esset quae tangit eum, quia peccatrix est. 40Et respondens lesus dixit ad illum Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait Magister, dic. 41Duo debitores erant cuidam faeneratori, unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta: 42non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diliget? 43Respondens Simon dixit Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei Recte iudicasti. 43Et conversus ad muherem dixit Simoni Vides hanc mulierem ? intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. 45Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos. 46Oleo caput meum non unxisti: haec autem ungento unxit pedes meos. 47Propter quod, dico tibi, remittentur ei peccata multa, quoniam dilexit multum: cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48Dixit autem ad illam Remittuntur tibi peccata. 49Et coeperunt

VII, 25 — 49.