EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM 1^7 decem, si perdiderit dragmam miam, nonne accendit liicernam et evertit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? ^ Et cum invenerit, con- vocat amicas et vicinas dicens Congratulamini mihi, quia inveni dragmam quam perdideram. ^*^ '^^^'^' Ita dico vobis gaudium erit coram angelis dei super uno peccatore paenitentiam agente. ^ (w.io.) ^j^ a^tem Homo quidam habuit duos filios. ^^ Et dixit adulescentior ex illis patri Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis sub- stantiam. '^ Et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. ^* Et postquani omnia consummas- set, facta est fames vaHda in regione illa, et ipse coepit egere: ^^et abiit et adhesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. ^^ Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant ; et nemo illi dabat. " In se autem reversus dixit Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. ^^ Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi Pater, peccavi in caelum et coram te , ^^ et iam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercennariis tuis. ^ Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et os- culatus est eum. ^' Dixitque ei filius Pater, peccavi in caelum et corara te, iam non sum dignus vocari filius tuus. ^ Dixit autem pater ad ser- vos suos Cito proferte stolam primam et induite illum, et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes, '^ et adducite vitulum sagina- tum et occidite, et manducemus et epulemur, ^* quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Et coeperunt epulari. ^^ Erat autem filius eius senior in agro : et cum veniret et appropinqua- ret domui, audivit symphoniam et chorum , ^ et vocavit unum de ser- vis et hiterrogavit quae haec essent. ^ Isque dixit iUi Frater tuus ve- nit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. -^lndignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illura. '^ At ille respondens dixit patri suo Ecce tot annis servio tibi et nuraquara raandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer: ^" sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit, occidisti ilU vitulum saginatum. ^' At ipse dixit ilU Filii , tu semper mecura es , et omnia mea tua sunt: ^^ epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. XV, 9 — 32.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/181
Appearance