Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/188

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

134 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM domus orationis est: vos autein fecistis illam speluncam latronum. 47 (239,1.) gj. gj.g^j clocens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere , *^ et non invenie- l)ant quod facerent illi : omnis enim populus suspensus erat audiens illum. XX. 1 (240,2.) gj factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizaute convenerunt principes sacerdotum et scribae cum se- nioribus , '^ et aiuut dicentes ad illum Dic nobis , in qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ? ^ Respondens autem dixit ad illos Jnterrogabo vos et ego unum verbum, respondete mihi: '* baptismum lohannis de caelo erat an ex hominibus ? ^ At illi cogita- bant inter se dicentes quia si dixerimus De caelo, dicet Quare ergo non credidistis ei ? ^ si autem dixerimus Ex hominibus, plebs universa lapi- dabit nos : certi sunt enim lohannen prophetam esse. ^ Et responderunt se nescire unde esset. ^ Et lesus ait ilHs Necjue ego dico vobis in qua potestate haec facio. ^ ^"^*^-^^ Coepit autem dicere ad plebem parabolam lianc. Homo plantavit vineam et locavit eam colonis, et ipse peregre fuit raultis temporibus. ^" Et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent iUi: qui caesum dimiserunt eum inanem. ^' Et addidit alterum servum mittere: ilh autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem. ^^ Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes eecerunt. " Dixil autem domiuus vineae Quid faciam? mittam filium meum dilectum: forsitan cum Imnc viderint vere- buntur. ^* Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt in se dicentes Hic est heres : occidamus illum, ut nostra fiat hereditas. ^^ Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? ^^Ve- niet et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt iUi Absit. " Ille autem aspiciens eos ait Quid est ergo hoc quod scri- ptum est Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus cst in caput anguh? ^^ Omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabi- tur: supra quem autem ceciderit, comminuet illum. '« (2'^^. i ) g^ quaere- bant principes sacerdotum et scribac mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitu- dinem istam. ^" ^'•^^^•^■^ Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis. ^' Et inlerrogaverunt illum dicenles Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam XIX, 47 — XX, 21.