1 (1, 3.)In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. 2Hoc erat in principio apud deum. 3Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. 4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: 5et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6 (2, 3.)Fuit homo missus a deo, cui nomen erat Iohannes: 7hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 (3, 3.)Erat lux vera , quae inluminat omnem hominem venientem in mundum. 10In mundo erat , et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11 (4, 10.)In propria venit, et sui eum non receperunt. 12Quotquot autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, 13qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex deo nati sunt. 14 (5, 3.)Et verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis. 15 (6, 1.)Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens Hic erat quem dixi vobis Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. 16 (7, 10.)Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia: 17quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 18 (8, 3.)Deum nemo vidit umquam: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit. 19 (9, 10.)Et hoc testimonium Iohannis, quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum Tu quis es? 20Et confessus est et non negavit, et confessus est quia non sum ego Christus. 21Et interrogaverunt eum Quid ergo? Helias es tu? Et dicit Non sum. Propheta es tu? Et respondit Non. 22Dixerunt ergo ei Quis es? ut responsum demus his qui miserunt nos: quid dicis de te ipso?
23 (10, 1.)Ait Ego vox clamantis in deserto Dirigite viam domini sicut dixit