montem ipse solus. 16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, 17et cum ascendissent navem, venerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et non venerat ad eos Iesus , 18mare autem vento magno flante exsurgebat. 19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 20Ille autem dicit eis Ego sum, nolite timere. 21Voluerunt ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram quam ibat. 12 (52, 10.)Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent, 23aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agentes domino: 24cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. 25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei Rabbi, quando huc venisti? 26Respondit eis Iesus et dixit Amen amen dico vobis, quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem filius hominis vobis dabit: hunc enim pater signavit deus. 28Dixerunt ergo ad eum Quid faciemus ut operemur opera dei? 29Respondit Iesus et dixit eis Hoc est opus dei ut credatis in eum quem misit ille. 30 (53, 4.)Dixerunt ergo ei Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31 (54, 10.)Patres nostri mannam manducaverunt in deserto, sicut scriptum est Panem de caelo dedit eis manducare. 32Dixit ergo eis Iesus Amen amen dico vobis, non Moses dedit vobis panem de caelo, sed pater meus dat vobis panem de caelo verum. 33Panis enim dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo. 34Dixerunt ergo ad eum Domine, semper da nobis panem hunc. 35 (55, 1.)Dixit autem eis Iesus Ego sum panis vitae: qui veniet ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet umquam. 36Sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis. 37 (56, 10.)Omne quod dat mihi pater ad me veniet, et eum qui venit ad me non eiciam foras, 38 (57, 1.)quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. 39 (58, 10.)Haec est autem voluntas eius qui misit me patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo, sed resuscitem illum novissimo die. 40Haec est enim voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum habeat vitam aeternam, et resuscitabo ego eum in novissimo die. 41 (59, 1.)Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset Ego sum panis qui de caelo descendi, 42et dicebant Nonne hic est Iesus filius
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/212
Appearance