Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/236

E Wikisource
Haec pagina emendata est
182
EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM

Iesus et stetit in medio, et dicit eis Pax vobis. 20Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. (214, 10.)Gavisi sunt ergo discipuli viso domino. 21Dixit ergo eis iterum Pax vobis: sicut misit me pater, et ego mitto vos. 22Hoc cum dixisset, insuflavit , et dicit eis Accipite spiritum sanctum: 23 (215, 7.)quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. 24 (216, 10.)Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. 25Dixerunt ergo ei alii discipuli Vidimus dominum. Ille autem dixit eis Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam. 26 (217, 9.)Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio et dixit Pax vobis. 27Deinde dicit Thomae Infer digitum tuum huc et vide manus meas, et adfer manum tuam et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis. 28 (218, 10.)Respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et deus meus. 29Dicit ei Iesus Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. 30Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc: 31haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus filius dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

XXI.

1 (219, 9.)Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic. 2Erant simul Simon Petras et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. 3Dicit eis Simon Petrus Vado piscari. Dicunt ei Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil prendiderunt. 4Mane autem iam facto stetit Iesus in litore: non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. 5Dicit ergo eis Iesus Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderuut ei Non. 6Dicit eis Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. 7 (220, 10.)Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare: 8alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. 9 (221, 9.)Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. 10Dicit eis Iesus Adferte de piscibus

XX, 20 — XXI, 10.