Fuit in emendando quaedam difficultas
187
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM
LI. | Ubi temtaverunt quidam de circueuntibus Iudaeis spiritus malos in nomine domini Iesu eicere et confusi sunt. |
LII. | Ubi Demetrius faciens aedes argenteas Deanae. |
LIII. | Ubi Paulus vale faciens discipulis profectus est Macedonia, et ubi puerum qui somno gravi per fenestram ceciderat mortuum resuscitavit. |
LIIII. | Ubi Paulus per navigium circuiens VIIII civitates venit in domum Philippi evangelistae, cui erant filiae IIII prophetantes. |
LV. | Ubi prophetavit Agabus Paulo quod in Hierusalem persecutionem a Iudaeis pateretur pro Christo. |
LVI. | Ubi Paulus Hierusalem ascendit, deinde Hierosolymam ad fratres. |
LVII. | Ubi Paulus purificans se intravit templum et Iudaei iniecerunt in eum manus, et exposuit illis Paulus quomodo vocasset eum dominus Christus et baptizasset eum Annanias. |
LVIII. | Ubi quaerebant Iudaei occidere Paulum et dixit se civem romanum esse. |
LIX. | Ubi Paulus maledixit Annaniam principem eo quod percusserit maxillam eius, et insidias Iudaeorum ut Paulum occiderent. |
LX. | Et ubi Claudus Lysias scripsit Felici praesidi Caesarea et commendat Paulum. |
LXI. | Ubi milites secundum praeceptum duxerunt Paulum Caesaream. |
LXII. | Ubi post V dies ascendit Annanias princeps ut accusarent Paulum Caesari Felici. |
LXIII. | Ubi Felix Caesar distulit accusationes illorum. |
LXIIII. | Item ubi Festus Agrippae regi rationem de Paulo reddit eo quod a Iudaeis accusaretur. |
LXV. | Agrippa rex ait Paulo Loquere pro te, et Paulus dicit rationem. |
LXVI. | Ubi Festus ait Insanis Paule. |
LXVII. | Ubi datus est Paulus cuidam centurioni nomine Iulio in custodiam, qui et navigavit cum eo. |
LXVIII. | De afflictione Pauli et centurionis qui cum eo erat, ieiunantes in navigio. |
LXIX. | Ubi Paulus viperam de igne manu pendentem protraxit et barbari putabant eum homicidam esse, et ubi patrem Publi febribus sanavit. |
LXX. | Ubi Paulus iterum navigans per Alexandrinam venit Roma, ubi mansit adductum. |
24