percipite verba mea. 15Non enim sicut vos aestimatis hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, 16sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel 17Et erit in novissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt: 18et quidem super servos meos et super ancellas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et prophetabunt. 19Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi. 20Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem ante quam veniat dies domini magnus et manifestus. 21Et erit, omnis quicumque invocaverit nomen domini salvus erit. 22Viri Israhelitae, audite verba haec. Iesum Nazarenum, virum adprobatum a deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum deus in medio vestri, sicut vos scitis, 23hunc definito consilio praescientia dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis: 24quem deus suscitavit solutis doloribus inferni, iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo. 25David enim dicit in eum Providebam dominum coram me semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear: 26propter hoc delectatum est cor meum et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescit in spe, 27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 28Notas mihi fecisti vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua. 29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. 30Propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi deus de fructu ventris eius sedere super sedem eius, 31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem. 32Hunc Iesum resuscitavit deus, cuius omnes nos testes sumus. 33Dextera igitur dei exaltatus et promissione spiritus sancti accepta a patre effudit hunc quem vos videtis et auditis. 34Non enim David ascendit in caelos: dicit autem ipse Dicit dominus domino meo Sede a dextris meis 35donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum. 36Certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et dominum eum et Christum deus fecit, hunc Iesum quem vos crucifixistis 37His autem auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos Quid faciemus, viri fratres? 38Petrus vero ad illos Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum sancti spiritus: 39vobis enim est repromissio et filiis
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/244
Appearance