dimitti: 14vos autem sanctum et iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis, 15auctorem vero vitae interfecistis; quem deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. 16Et in fide nominis eius hunc quem vos videtis et nostis confirmavit nomen eius, et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. 17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri: 18deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic. 19Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata; 20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Iesum Christum, 21quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum. 22Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitavit deus vester de fratribus vestris tamquam me: ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. 23Erit autem, omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe. 24Et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt, et aduuntiaverunt dies istos. 25Vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit deus ad patres nostros, dicens ad Abraham Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. 26Vobis primum deus suscitans filium suum misit eum benedicentem vobis, ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
1Loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei 2dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis, 3et iniecerunt in eis manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim iam vespera. 4Multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt, et factus est numerus virorum quinque milia. 5Factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem, 6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali, 7et statuentes eos in medio interrogabant In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? 8Tunc Petrus repletus spiritu sancto dixit ad eos Principes populi et seniores, 9si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, 10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Nazareni, quem vos crucifixistis , quem deus suscitavit a