Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/269

E Wikisource
Haec pagina emendata est
215
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. 15Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum, ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. 16Paulus autem cum Athenis eos expectaret, incitabatur spiritus eius in ipso, videns idolatriae deditam civitatem. 17Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus, et in foro per omnes dies ad eos qui aderant: 18quidam autem Epicurei et Stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant Quid vult seminiverbius hic dicere? alii vero Novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse; quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis: 19et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt, dicentes Possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina? 20Nova enim quaedam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint haec esse. 21Athenienses enim omnes et advenae hospites ad nihil ahud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. 22Stans autem Paulus in medio Ariopagi ait Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video: 23praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni aram in qua scriptum erat Ignoto deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego adnuntio vobis. 24Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit dominus, non in manufactis templis inhabitat, 25nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia, 26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, 27quaerere deum, si forte adtractent eum aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 28In ipso enim vivimus et movemur et sumus; sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt Ipsius enim et genus sumus. 29Genus ergo cum simus dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile. 30Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant, 31eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis. 32Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem inridebant, quidam vero dixerunt Audiemus te de hoc iterum. 33Sic Paulus exivit de medio illorum. 34Quidam vero viri adherentes ei crediderunt; in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.

XVII, 15 — 34.