Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/285

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIBER ACTUUM APOSTOLORUM 231 essel, terram non agnoscebant, sinum vero quendam considerabant ha- bentem litus, in quem cogitabant si possent eicere navem. ^^'Et cum anclioras abstulissent, committebant se mari, simul laxantes iuncturas gubernaculorum , et levato artemoue "secundum flatum aurae tendebant ad litus. *^ Et cum incidissemus in locum bithalassum, inpegerunt navem: et prora quidem fixa manebat inmobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. *^ Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent , ne quis cum enatasset effugeret: *^ centurio autem volens servare Pauhun pro- hibuit fieri, iussitque eos qui possent natare mittere se in mare primos et evadere et ad terram exire , ^^ et ceteros ahos in tabulis ferebant, quosdam super ea quae de navi essent. Et sic factum est ut omnes ' evaderent ad terram. XXVIII. ' Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Mihtene uisula vocatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis: ^ accensa enim pruna reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et fri- gus. ^ Cum congregasset autem Paulus sarmentorum multitudinem et inposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum eius. * Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant Utique homicida est homo iste, qui cum evaserit de mari, ultio eum non dimisit vivere. ^ Et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mah passus est : ^ at ihi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori. Diu autem ilhs sperantibus et videntibus nihil mali in eum fieri, convertentes se dicebant eum esse deum. ^ln locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Pu- pUi, qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit. ^ Contigit autem patrem Puphi febribus et dysenteria vexatum iacere: ad quem Paulus intravit, et cum orasset et inposuisset ei manus, salvavit eum. ^ Quo facto et omnes qui in ipsa insula habebant infirmitates accedebant et curabantur, ^^ qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus inposue- runt quae necessaria erant. " Post menses autem tres navigavimus in navi alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne *Castrorum. ^^ Et cum venissemus Syracusas, mansimus ibi triduo: ^^ inde circum- legentes devenimus Regium: et post unum diem flante austro secundo die venimus Puteohs, ^* ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem, et sic venimus Romam. ^^ Et inde cum audissent fra- tres occurrerunt nobis usque ad *Appu forum et Tribus tabernis; quos XXVII, 40 — XXVIII, 15.