Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxiii
PROLEGOMENA


et malum plane desunt. 7, 6. indicat pr. m. legi morientes pro mortis, sed praeterit quod eadem manu pergitur in quo, non in qua. 9, 6. affert „qui ex Israel sunt, hi sunt: at sunt prius non est in codice. 16, 2. edidit „adsistitit (sic)“: at in codice est pr. m. adsistit, unde sec. m. deleto si factum est adstitit.
  Quae quum ita sint, textus Amiatinus[1]) a nobis editus nusquam nec ullo modo potest ad Fieckii notas iudicari. Nec enim usquam quod Fleckius exhibet non cognitum habui tum quum codicem ante oculos habebam, ita ut quicquid ille erravit non ad schedas meas sed ad ipsum codicem examinaverim. Quod idem factum est a cl. Tregellio.


XIV.


  Iamvero nihil infelicius fieri potuit quam quod cl. Lachmannus in versione vulgata ad paucos sed veterrimos codices conformanda, quum inprimis Laurentiano codice utendum iudicabat, non secutus est nisi imperfectissimam ac vitiosissimam Fleckii collationem, unde errores et multos et graves non posset non in librum transferre suum. Neque rei suae bene prospexit eo quod Fleckio modo fidem habuit, modo non habuit. Quamquam enim, quo est acumine, passim invito collatore verum suspicatus est, tamen accidit ut diffidendo aeque ac fidendo falleretur. Quod ut aegerrime ferendum est, ita optime ille de hoc litterarum genere promeruit studiis in Fuldensi codice positis, qui non aetate tantum sed etiam lectionis bonitate prope ad Amiatinum accedit. Praeterea in latino pariter atque in graeco edendo textu ille primus quod sciam eiusmodi interpunctionem adhibuit quae et intellectui textus prodesset et antiqui sermonis conveniret rationi.


XV.


  Textus Amiatino codice traditus ut innumeris locis ab editione Clementina pervulgata illa differt[2]), ita nullus dubito quin paucis exceptis eiusmodi sit quem ipse ediderit Hieronymus. Nemo igitur ullus,
________________________

  1. ) Praeterea non maiore diligentia usus est in argumentis librorum Novi Testamenti ex codice edendis: quemadmodum in argumento evang. Iohannis plures versus (omnia quae post „corruptione“ leguntur) plane praetermisit, et secundae ad Corinthios epistulae argumentum nullum esse perperam dixit.
  2. ) Sixtina editio paullo pluribus locis quam Clementina cum lectione Amiatina facit. Cf. supra pag. XII sq. ubi relatum est ipsum Amiatinum codicem iussu Sixti V. Romae ad emendanda biblia adhibitum esse.