INCIPIT ARGUMENTUM AD CORINTHIOS P- Corinthi sunt Achaei, et hi similiter ab apostolis audierunt verbum veritatis et subversi multifariae a falsis apostolis, quidam filosofiae ver- bosa eloquentia, *aHi a secta legis iudaicae inducti: hos revocat aposto- lus ad veram et evangehcam sapientiam, scribens eis ab Epheso per Timotheum. EXPLIGIT ARGUMENTUM. INCIPIUNT BREVES. I, De plenitudine divitiarum gratiae et scientiae Corinthiorum. II. De apostolo ad unitatem Corinthios conponente. III. De contentione Coriuthiorum. IIII. De verbo crucis, quod stultitia sit pereuntibus, 'salvis vero futu- ris virtus sit dei. V. De perditione sapientiae saeculi. VI. De deo *eligente stultitiam istius saeculi et infirma et ignobilia, ut confundat sapientes et fortia, ut et qui gloriatur in domino glorietur. VII. De sapientia mundi et *sapientia dei. Vin. De bonis futuris quae nondum sunt cuique -revelata. IX. De spiritu omnia perscrutante. X. De spiritu dei et mundi istius spiritu, et de spiritaHbus hominibus et animaUbus. XI. De spiritalibus et carnahbus, et de apostolo lacte Corinthiis ' pro pinante. XII. De aedificio cultuque doctrinae, et aedificaloribus et doctoribus et mercedibus operantium, vel si cuius operatio *arserit detri- mentum sit. Xni. De sanctis, quod templum sint dei. XIV. De sanctis, quod aliter sapientes esse non possint nisi 'stulti a saeculo fuerint: et de sapientibus saeculi, quod ubi se aestimant sapere ipsi stultissimi depraehendantur.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/315
Appearance