Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/320

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

266 EPISTULA AD CORINTHIOS I. homo non percipit ea quae simt spiritus dei: stultitia est enim iili, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinatur. ^^ Spiritalis autem iudicat omnia ; ' ipse a nemine iudicatur. ^ Quis enim cognovit sensum domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus. III. ^ ^^^^ Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritaUbus, sed quasi carnalibus, tamquam *parvulis in Christo. ^Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. Sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim estis carnales. ^ Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? * Cum enim quis dicit Ego quidem sum Pauli , ahus aulem Ego Apollo , nonne homines estis ?

  • Quid igitur est ApoIIo ? quid vero Paulus ? ^ Ministri eius cui credidi-

stis, et unicuique sicut dominus dedit. *^ Ego plantavi, ApoIIo rigavit, sed deus incrementum dedit. '^ Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrimentum dat deus. ^ Qui plantat autem et qui rigat unum sunt, unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. ^ **^^ Dei enim sumus adiutores : dei agricul- tura estis, dei aedificatio estis. '"' Secundum gratiam dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedifi- cat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. ^' Fundamentum enim aliut nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus lesus. ^^ Si quis autem supraaedificat super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides praetiosos, ligna, faenum, stipulam, ^^ unius- cuiusque opus manifestum erit: dies enim declaravit, quia in igne reve- labitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. ^* Si cuius opus , manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet: ^^ si cuius opus ar- serit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. ^®^^^^ Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in vo- bis? " Si quis autem templum dei violaverit, disperdit illum deus: tem- plum enim dei sanctum est, quod estis vos. ^^ ^^*^ Nemo vos seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo , stultus fiat, ut sit sapiens. ^^ Sapientia enim huius mundi stultitia est aput deum. Scriptum est enim Conpraehendam sapientes in astutia eorum. ^" Et iterum Do- minus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. ^' ^^^^ Itaque nemo glorietur in hominibus: ^ omnia enim vestra sunt, sive Paulus sive Apollo sive Cephas, sive mundus sive vita sive mors, sive praesentia sive futura : omnia enim vestra sunt, ^^ vos autem Christi, Christus autem dei. II, 15 — III, 23.