268 EPISTULA AD CORINTHIOS I. et uon magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit? ^(^^^Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est, * in nomine domini nostri lesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini lesu , ^ tradere huiusmodi satanae in interitum carnis , ut spiritus salvus sit in die domini lesu. "^ ^® Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermenlum totam massam corrumpit? ^ Expurgate vetus fer- mentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi: etenim pascha no- strum immolatus est Christus. ^ Itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et "veritatis. ^^^*^Scripsi vobis in epistula ne commisceamini *fornicariis; '° non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus : aUoquin debueratis de hoc mundo exisse. ^^ Nunc autem scripsi vobis non conmisceri, si *is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idoHs serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. ^^ Quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? ^^ Nam eos qui foris sunt deus iudicabit. Auferte makim ex vobis ipsis. VI. 1 (85) Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudi- cari aput iniquos et non aput sanctos? ^An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? ^ Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? * Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecciesia, illos constituite ad iudicandum. ^Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudi- care inter fratrem suum? ® sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc aput infideles ? ^ '^*^ lam quidem omnino delectum est in vobis quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accepitis? quare non magis fraudem patimini? *^ Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. ^ ^^'^^ An nescitis quia iniqui regnum dei non possidebunt? Nohte errare: neque fornicarii neque idoHs servientes neque adulteri ^ neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. ^' Et haec quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iu- stificati estis in nomine domini nostri lesu Christi et in spiritu dei nostri. i^ (28) Omnia mihi Hcent , sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, V, 3 — VI, 12.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/322
Appearance