INCIPIT ARGUMENTUM. rost actam paenitentiam consolatoriam scribit eis a Troadae', et conlaudans hortatur ad meliora. EXPLICIT INGIPIUNT GAPITULA AD CORINTIIIOS SECUNDAE. I. De passionibus et consolationibus. II. De tribulatione ingenti Pauli ceterorumque in Asia: et 'quodnemo in se fiduciam habere debeat sed in deo. III. De mutua gloriatione sanctorum in die domini. IIII. De apostolo deum testante quod adventum suum Corinthiis par- cendo distuHt. V. De *differentia tristitiae, et apostoH obiurgantis peccamina 'et remittentis. VI. De sanctis, quod sinf salvatis odor vitae in vitam, pereuntibus vero odor mortis in mortem: et de adulterantibus verbum dei. Vn. De epistulis commendaticiis. VIII. De duobus testamentis et utrique 'distantiae: et quod ubi est spiritus domini, ibi sit et libertas. IX. De ambulantibus in astutia et adulterantibus verbum dei. X. De deo istius saecuJi sensum infidelium * excaecantem, et de do- mino Christo quod imago est dei. XI. De passionibus et tolerantia passionum et gloria. XII. De dissolutione terreni corporis ac praesentis et aedificatione ex deo quae est sempiterna in caelis. XIII. De peregrinatione sanctorum a domino quamdiu sunt in corpore
- et praesentia apud dominum cum excedunt corpore: de mani-
festatione omnium ante tribunal Christi lesu domini. XIUI. De apostolo suadente hominibus. XV. De eis qui in facie et non in corde gloriantur. XVI. De abolitione veterum et renovatione creaturae, et reconciliatione nostra ad deum per dominum nostrum lesum Christum.