Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxvi
PROLEGOMENA

dici: item ad Iohannis caput XV. legenda pro defunctis: item ad Ioh. cap. XVII. legenda circa pascha: item ad Ioh. cap. XIX. legenda in quadragesima.
  Capitula actuum apostolorum quemadmodum in Amiatino codice leguntur nunc primum edita sunt. Ad haec propius quidem accedunt initia lectionum ex codice Oratorii B. 6. desumta, apud Thomasium p. 353 sqq., quam capitula 63 quae idem p. 348 sqq. aut capitula 74 quae p. 356 sqq. ex variis affert codicibus.
  Capitulatio de omnibus epistulis (i. e. Pauli) consimilis est canonibus epistularum beati Pauli apostoh sive, ut in alio codice est, concordiis canonum de corpore epistularum b. Pauli apost. a Thomasio pag. 384 sqq. editis.
  Item capitula ad epistulas Pauli omnes, epistula ad Hebraeos non excepta, in rei summa non differunt ab editis a Thomasio pag. 388 sqq., ubi sunt epistulae ad Romanos, et pagg. 442 — 471., ubi reliquorum sunt[1]).
  Epistularum catholicarum capitula apud Thomasium duplici forma afferuntur, pag. 364 sqq. et p. 372 sqq., sed tantum quae epistulae Iacobi et prioris Petri sunt pag. 372 sqq. cum nostris conveniunt. Quae igitur secundae Petri, trium Iohannis et epistulae Iudae capita in codice Amiatino scripta sunt, ea aliunde quod sciam nondum sunt edita.
  Numeros capitulorum apocalypsis viginti quinque ipsi eius libri textui, suo quemque loco, in codice nostro adscriptos esse, significatum iam est supra. Index vero horum capitulorum non legitur. Videntur numeri illi, qui iidem in Fuldensi libro habentur, capitibus iis respondere quae Thomasius pag. 381 sq. edidit: a quibus diversa sunt quae habet pag. 47l sqq., altera 48, altera 38.
  Iamvero observandum est, textum in his capitum indicibus multo magis quam librorum sacrorum textum corruptum tradi multoque rarius antiqua manu corrigi. Passim autem emendatio et tam necessaria et tam facilis ac pro facilitate tam certa videbatur ut ipsam emendationem ederemus. Ita cap. V. ad 2 Cor., quod in codice est De differentiae et apostoli obiurgantis peccamina et remittente, scripsimus De differentia tristitiae et apostoli obiurgantis peccamina et remittentis: cap. XI. ad 1 Tim. supplevimus et exercitio, quae verba post exercitio exciderant: cap. XII.
________________________

  1. ) Bandinius in sua de codice Amiatino dissertatione, quum capilula epistularum Pauli inde a 1. ad Corinlhios omnino diversa dicit a relatis a Thomasio, falsus est eo quod non respexit nisi quae Thomasius pag. 395 sqq. exhibuit.