Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/349

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD CORINTIIIOS II. 295 irapendar ipse pro animabus vcstris, licet plus diligens minus diligar. '° Sed esto, ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. "Numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos? j"^ Rogavi Titum et misi cum illo fratrem : numquid Titus vos circum- venit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne 'isdem vestigiis? ^^Olim putatis quod excusemus nos apud vos. Coram deo in Christo loqui- mur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. ^° Timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos, et ego inve- niar a vobis qualem non vultis, ne forte contentiones aeraulationes ani- mositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos , ^^ ne iterum cum venero humiliet me cleus apud vos et lu - geam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt. XIII. ■" Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. ^ Praedixi et praedico ut praesens vobis et nunc absens, his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum non parcam. ^ An experimentum quaeritis eius qui in me loqui- tur Christus, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis ? '* Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivet ex virtute dei : nam et nos infirmi sumus in ino , sed vivemus cum eo ex virtute dei in vobis. "" Vosmet ipsos temptate si estis in fide, ipsi vos probate. An non cog- noscitis vos ipsos, quia Christus lesus in vobis est? nisi forte reprobi. estis. ® Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi. "^ Oramus autem deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati parea- mus, sed ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi sumus. ^ Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. ^ Gau- deamus enim quando nos infirmi sumus, vos autem potentis estis: hoc et oramus , vestram consummationem. '^^ Ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. ^" '^^^ De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et deus dilectionis et pacis erit vobiscum. ^ Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes. '"^ Gratia domini nostri lesu Christi et caritas dei et communicatio spiritus sancti cum omnibus vobis, amen. EXPLIGIT AD CORINTHIOS SECUNDA.