300 EPISTULA AD GALATAS enim quae destruxi haec iterum reaedifico, praevaricatorem me consti- tuo. ^^ Ego enim per legem iegi mortuus sum ut deo vivam ; Christo confixus sum crucL ^Vivo autem iam non ego, vivet vero in me Chri- stus: quod autem uunc vivo in carne, in fide vivo filii dei, qui dilexit me et tradidit semet ipsum pro me. ^^ Non abicio gratiam dei : si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. III. ^ '^^ insensati Galatae, quis vos fascinavit veritati non oboedire, ante quorum oculos lesus Christus praescriptus est crucifixus? ^ Hoc solum 'volo a vobis discere, ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei? ^ Sic stulti estis? *cum spiritu coeperitis, nunc carne ' consumamini ? * Tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa. ^' Qui ergo tribuit vobis spiritum et operatur virtutes in vobis, ex ope- ribus legis an ex auditu fidei? ^ Sicut Abraham credidit deo, et repu- tatum est ei ad iustitiam. "^ Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, hii sunt filii Abrahae. ^ Providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gen- tes. ^^^"Mgitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideh Abraham. ^° Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim Maledictus omnis qui *non permanserit in omnibus quae scri- pta sunt in Ubro legis ut faciat ea. '"' '^^^ Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud deum, manifestum est, quia iustus ex fide vivit. ^ Lex autem non est ex fide , sed Qui fecerit ea , vivet in illis. ^ ^^^^ Christus nos redimit de maledicto *legis, factus pro nobis maledictum, quia scri- ptum est Maledictus omnis qui pendet in ligno ; ^* ut in gentibus bene- dictio Abrahae fieret in Christo lesu, ut polhcitationem spiritus accipia- mus per fidem. ^ ^^^^ Fratres, secundum hominem dico. Tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat. ^ Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit Et seminibus, quasi in multis , sed quasi in uno Et semini tuo , qui est Christus. " Hoc autem dico. Testamentum confirmatum a deo quae post quadrigentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promis- sionem. ^Nam si ex lege hereditas, iam non ex *repromissione: Abra- hae autem per *repromissionem donavit deus. ^ ^^*^ Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est, donec veniret semen cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. ^° Mediator autem ' unius non est, deus autem unus est. ^' '^^^ Lex ergo adversus promissa dei? Absit. II 19 — III, 21.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/354
Appearance