Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/358

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT ARGUMENTM AD EPHESIOS. li/phesi sunt Asiani. Hi accepto verbo veritatis persteterunt in Me. Hos conlaudat apostolus, scribens eis a Roma de carcere per Tychicum diaconum. EXPLICIT ARGUMENTUM. INCIPIUNT CAPITUI.A. I. De sanctis, quod ante constitutionem mundi in domino Christo electi sint, et de omni sapientia et prudentia saeramenti, et re- novalione omnium in domino Christo quae in caelis sunt et quae in terra. II. De apostolo pro Ephesiis depraecante, et resurrectione domini et ascensu et potestate. UI. De principe potestatis aeris huius spiritus. IIII. De deo per divitias misericordiae sanctos cum Christo domino convivificante et in caelestibus conlocante. V. De sanctis, quod non virtute sua ad domini gratiam veniant sed dono et henevolentia dei. VI. De praeputio et circumcisione. Vn. De domino legem mandatorum in sententiis evacuante, ut diios conderet in semet ipso. VIII. De civibus sanctorum et domesticis dei, et de aedificatione temph. IX. De mysterio domini, quod ante passionem ipsius generationibus aliis non fuerit revelatum. X. De gloria tribulationis. XI. De omni patre in caehs et in terris, et horaine interiore, et ple- nitudine scientiae dei. XII. De domino super omnia quam a sanctis petitur abundantius largiente. XIII. De unitate et mutua sustentatione sanctorum. Xnil. De una fide et unum baptismum. XV. De diversitate gratiae donationis dei et aedificationis corporis do- mini, et viro perfecto in mensuram aetatis plenitudinis Christi.