Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/368

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT EPISTULA AD PHILIPPENSES. I. 1 aulus et Timotheus servi lesu Christi omnibus sanctis in Chri- sto lesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconibus. ^ Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino lesu Christo. ^ '^' Gratias ago deo meo in omni memoria vestri * semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio depraecationem faciens ^ super commu- nicatione vestra in evangeUo a prima die usque nunc, ^ confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem

  • lesu Christi , "^ sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo

quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et con- firmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse. ^ Testis enim mihi est deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi lesu. ^Et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu , '"^ ut probetis potiora , ut sitis sinceres et sine oflPensa in diem Christi , ^^ repleti fructu iustitiae per Christum lesum , in gloriam et laudem dei. ^ ' Scire autem vos volo, fratres, quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii , ^^ ita ut vincula mea ma- nifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus, *'*' et plures e fratribus in domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum dei loqui. ^ Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prae- dicant ; ^ quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum, '•'^ quidam autem ex *contentione Chrjstum adnuntiant non sincere , existimantes praessuram se suscitare vinculis meis. ^ Quid enim? dum omni modo, sive per occasionem sive per veritatem, Chri- stus adnuntietur, et in hoc 'gaudeo, sed et gaudebo: ^'^ scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministralio- nem spiritus lesu Chrisli , ^" secundum expectationem et spem meam, quia in nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper et nunc mag- nificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. I, 1 — 20.