Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/378

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

324 EPISTULA AD GOLOSENSES omnia in nomine domini lesu, gratias agentes deo et patri per ipsum. 18 (16) Muijeres, subditae estote viris, sicut oportet in domino. ^® '^ Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. ^" *^^^ Filii , oboe- dite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in domino. ^^ ^^*^ Pa- tres, nolite ad indignatiouem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. ^^ '^*^ Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cor- dis tiraentes dominum. ^"^ Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut domino et non hominibus, ^'"^ 'scientis quod a domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite : ^ qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio. IV. ^ ^^^' Domini , quod iustum est et aequum servis praestate , scientes quoniam et vos dominum habetis in caelo. ^ '^'-^ Orationi instate , vigi- lantes in ea in gratiarum actione, ^ orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysteria Christi, propter quod etiam vinctus sum, * ut manifestem iUudita ut oportet me loqui. 5 (83) jjj "sapientiam ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. ^ Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. '^ '^*^ Quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Thycicus carissimus frater et fideHs minister et conservus in domino , ^ quem misi ad vos ad hoc ipsum , ut coguoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra, ^ cum Onesimo carissimo et fideli fratre, qui est ex vobis: omuia quae hic aguntur nota faciet vobis. 10 (25) Saiutat YQs Aristarchus concaptivus meus , et Marcus consobrinus Barnabae , de quo accepistis mandata : si venerit ad vos , excipite illum : " et lesus qui dicitur lustus, qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adiutores in regno dei , qui mihi fuerunt solacio. ^^ '^^^ Salutat vos Epa- phras qui ex vobis est, servus Christi lesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate dei. ^ Tesli- monium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui 'Hierapoli. ^* ^^ Salutat vos Lucas me- dicus carissimus et Demas. ^ ^^^^ Salutate fratres qui sunt * Laudiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesia. ^® ^^®^ Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et ea quae Laudicensium est vos legatis. " Et dicite Archippo Vide ministe- rium quod accepisti in domino, ut illud impleas. ^^ Salutatio mea manu Pauli. Meraores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum, amen. EXPLICIT AD COLOSENSES.