INCIPIT EPISTULA AD THESSALONICENSES II. I. 1 aulas et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium m deo patre nostro et domino lesu Christo. ^ Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino lesu Christo. ^ Gratias agere debemus deo sem- per pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides ve- stra et abundat caritas uniuscuiusque vestrum in invicem , * ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis ^ in ex- emplum iusti iudicii dei, ut digni habeamini reguo dei, pro quo et pa- timini; ® si tamen iustum est apud deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant '^ et vobis qui tribulamini requiem nobisciim in reve- latione domini lesu de caelo cum angelis virtutis eius ^ in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt deum et qui non oboediunt evan- gelio domiui nostri lesu Christi ; ® qui poenas dabunt in interitum ae- ternas a facie domini et a gloria virtutis eius, '"' cum venerit glorificari in sanclis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia cre- ditum est testimonium nostrum super vos in die illo. ^" In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua deus et im- pleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in Virtute , ^^ ut clarifi- cetur nomen domini *Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gra- tiam dei nostri et domini lesu Christi. 11. ^ ^^^ Rogamus autem vos, fratres, per adventum domini nostri lesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, '^ ut non cito moveamini a vestro sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos , quasi instet dies domini. ^ Ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit discessio primum et I, 1 — II, 3
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/386
Appearance