Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/409

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT EPISTULA AD HEBRAEOS. LVlultifariae et multis niodis olim deus loquens patribus in pro- phetis, novissirae diebus istis locutus est nobis in filio, '^ quem consti- tuit heredem universorum , per quem fecit et saecula ; ^ qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius, portans quoque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram maie- statis in excelsis , * tanto melior angelis effectus, quanto dififerentius prae illis nomen hereditavit. ^ Cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu, ego hodie genui te? et rursum Ego ero illi in patre, et ipse erit mihi in filio? ^Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit Et adorent eum omnes angeli dei. '^ Et ad angelos quidem dicit Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis : ^ ad filium autem Thronus tuus, deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. ^ Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem : propterea unxit te, deus, deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. '^^ Et Tu in principio, domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli: '^ ipsi peribunt, tu autem permanebis: et omnia sicut vestimentum ve- terescent, ^^ et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem es, et anni tui non deficient. '"^ '^^ Ad quem autem angelorum dixit aliquando Sede a dextris meis, quoad usque ponam inimicos tuos sca- billum pedum tuorum? ^* Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis? II. ^ Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte effluamus. ^ Si enim qui per angelos dictus est sermo factiis est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mer- cedis retributibnem, ^ quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui I, 1 — II, 3. 45^