EPISTULA AD HEBllAEOS 365 cientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt su- pra terrani. ^* Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquircre. ^^ Et si quidem iUius meminissent de qua exierunt, habebant utique tem- pus revertendi : ^*' nunc autem meliorem adpetunt, id est caelcstem. Ideo non confunditur deus vocari deus eorum: paravit enim illis civitatem. " Fide obtulit Abraham Isaac, cum temptaretur, efunigenitum ofFerebat qui susceperat repromissiones , '"^ ad quem dictum est quia in Isaac vo- cabitur tibi semen ; '^ arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est deus , unde eum et in parabola accepit. '^ Fide et de futuris benedixit Isaac lacob et Esau. ^' Fide lacob moriens singulos fihorum loseph be- nedixit , et adoravit fastigium virgae eius. ^^ Fide loseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit. -^Fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent eUgantem infantem, et non timuerunt regis edictum. ^ Fide Moses grandis factus negavit se esse fihum fihae Pharaonis, ^^magis ehgens adfligi cum populo dei quam temporalis peccati habere iucundi- tatem, ^*' maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. ^^ Fide rehquid Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns susti- nuit. ^^ Fide celebravit pascha et sanguinis efFusionem, ne qui vastabat primitiva tangeret eos. "^ Fide transierunt mare rubrum tamquam per aridam terram , quod experti Aegyptii devorati sunt. ^ Fide muri Hie- richo ruerunt, circumiti dierum septem. ^' Fide Raab meretrix non * per- ibit cum increduhs, excipiens exploratores cum pace. ^^Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Baruc Sam- son lepthe David et Samuhel et profetis , ^^ qui per fidem devicerunt regna , operati sunt iustitiam , adepti sunt repromissiones , obturaverunt ora leonum , ^* extincxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, con- valuerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exte- rorum. ^^Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: ahi autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent re- surrectionem : ^^ahi vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres , ^^ lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angu- stiati, adflicti , ^^ quibus dignus non erat mundus, in sohtudinibus erran- tes et montibus et speluncis et in cavernis terrae. ^^ Et hi omnes te- stimonium fidei probati non acceperunt repromissionem , '^*^ deo pro no- bis melius aliquid providente, ut ne siue nobis consummarentur. XI, 14 — 40.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/419
Appearance