Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/421

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD IIEBRAEOS 367 deuui , et spiritns iusloruni perfectorum , • ct tcstamenti novi mediato- rem lesum, et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel. 23 (34) Yidete ne recusetis loquentem : si enim illi non cfFugerunt rccusan- les eum qui super terram loquebatur, multo magis nos qui dc caclis loquentem nobis avertimur; ^^ cuius vox movit terram tunc, modo au tem repromittit dicens Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum. ^ Quod autem Adhuc semel dicit, declarat mobilium trans- iationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt inmobilia. ^^ Itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam, per quam serviamus pla- centes deo cum metu et reverentia : '^ etenim deus noster ignis ' con- sumens est. XIII. ^ Garitas fraternitatis maneat. ^ Et hospitalitatem nohtc oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis. ^ '^^^ Mementole vinctorum tamquam simul vincti, et laborantium tamquam et ipsi in cor- pore morantes. * Honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus: fornicatores enim et adulteros iudicabit deus. '"^ Sint mores sine avari- tia, contenti praesentibus : ipse enim dixit Non te deseram neque dere- linquam; *^ ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor est: non ti- mebo quid faciat mihi horao. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. ^ lesus Christus heri et hodie , ipse et * in saecula. 9 (36) Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci : optimum enim est gra- tia stabihri cor, non escis, quae non profuerunt inambulantibus in eis. "^Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. ^^Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. ^^ Propter quod et lesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra por- tam passus est. ^^ Exeamus igitur ad eum extra castra , inproperium eius portantes: '"'non enim habemus hic manentem civitatem, sed futu- ram inquirimus. ^^ Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. "^ Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur deus. " ^^"^^ Oboedite praepositis vestris et subiacete eis : ipsi enim per- vigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri; ut cum gaudio hoc faciant et non gementes: hoc enim non expedit,vobis. ^^ Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus XII, 24 — XIII, 18.