372 EPISTULA lACOBl dicet aliquis Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. ^^ Tu credis quoniam unus est deus? Bene facis: et daemones credunt et contremescunt. ^° Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus 'mortua est? ^' Abraham pater noster nonne ex operibus iu- stificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? ^ Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est. ^^ Et suppleta est scriptura dicens Credidit Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam, et amicus dei appellatus est. ^* Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum? '^ SimiHter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuntios et aha via eiciens? ^^ Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. m. 1 (10) NoUte plures magistri fieri, fratres mei , scientes quoniam maius iudicium sumitis. ^ In multis enim oflendimus omnes: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam circumducere freno to- tum corpus. ^ Si autem equis frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis , et omne corpus illorum circumferimus : * ecce et naves , cum magnae sint et a ventis vahdis minentur, circumferuntur a modico gu- bernaculo ubi impetus dirigentis voluerit: ^ita et lingua modicum qui- dem membrum est et magna exaltat. ^"^ Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit. ^ Et lingua ignis est , universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna. ^ Omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium ceterorumque domantur et domata sunt a natura humana : ^ hnguam autem nuUus homiuum do- mare potest. Inquietum malum, plena veneno mortifero. ^ln ipsa bene- dicimus deum et patrem, et in ipsa maledicimus homines qui ad simi- litudinem dei facti sunt: ^*^ ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. ^ Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? ^^ Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest faoere aquam. '^ Quis sapiens et disciplinatus inter vos? ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudinem sapientiae. 14 (18) Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. '^^ Non est ista II, 10 — in, 15.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/426
Appearance