INCIPIUNT CAPITULA. I. lohannis adnuntiat viam domini et veritatem. II, Qui in luce ambulat, societatem habere lesu : et qui dixerit pec- catum se non habere, mendax est. III. Advocatum habemus lesum apud patrem pro peccatis nostris: et qui dicit se nosse deum, mandata eius non servans, mendax est. nil. Qui fratrem suum odit, in tenebris ambulat. V. Omnes aetates instruet in verbo dei manere, et cetera. VI. Non diligendum mundum neque * concupiscentias eius. Vn. Novissima hora, dicit, et qui negat filium dei, hic antichristus est. Yin. Docet manere in Christo et a nuUo seduci: et qui facit iustitiara, ex deo est. IX. Caritatem diligentibus fiUos dicit dei. X. Qui facit peccatum de diabolo est, et qui ex deo natus est non peccat: et diiigere invicem, non sicut Cain. XI. Cum cor nostrum erigimus ad deum, quodcumque petierimus accepimus ab eo. Xn. Si odit nos mundus, translati sumus de morte: ideo debemus pro fi:"atribus animam ponere. Xni. Omni spiritui non credere nisi qui confitetur lesum Christum: et qui de mundo sunt, scit eos mundus. Xlin. Sicut deus dilexit nos, ita et nos debemus invicem diligere. XV. Deum nemo vidit umquam, et si dilexerimus eum, manet in nobis. XVI. Deus caritas est: perfecta ehim caritas foras mittit timorem. XVU. Qui credit quia lesus est Christus, ex deo natus est: et de tri- nitate. XVIII. Qui credit in filium dei, habet testimonium eius. XIX. Dilectio dei vita aeterna est: et de natura non *peccantis. XX. Qui ex deo sunt, filium dei sciunt: et hortatur custodire nos a simulachris. FINIUNT CAPITULA.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/440
Appearance