INCIPIUNT CAPITULA. I. Scribit seniori et filiis eius, quos diligit in veritate, Gratia mise- ricordia pax domini nostri lesu Christi. II. Idem gavisus de filiis eius quod *ambularent in mandatum dei et dilectionem. III. Qui non confitetur lesum Christum venientem in carne, hic *anti- christus est. IIII. Qui permanet in doctrina dei, et filium et patrem habet. V. Plura scribere vobis nolui, sperans me cito videre vos. EXPLICIUNT CAPITULA. DEO GRATIAS. INCIPIT EPISTULA lOHANNIS SEC- I. 1 (1) Q . oenior electae dominae et natis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem , ^ propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum. ^ Sit nobiscum gratia misericordia pax a deo patre et Christo lesu fiUo pa- tris in veritate et caritate. * '-^^ Gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a patre. ^ Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio , ut diligamus alterutrum. ^ Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius. ^^^ Hoc mandatum est, ut quem- admodum audistis ab initio in eo ambuletis. "^ Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur lesum Christum venientem in carne. Hic est seductor et antichristus. ^ Videte vosmet ipsos, ne per- datis quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. ^ '*^ Omnis qui *praecedit et non manet in doctrina Christi, deum non habet: qui per- manet in doctrina, hic et fiUum et patrem habet. ^ Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert, nolite recipere eum in domu nec ave ei dixeritis: ^ qui enim dicit illi ave, communicat operibus *illius ma- Hgnis. ^^^^^Plura habens vobis scribere, nolui per *cartam et atramen- tum: spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui, ut gaudium vestrum sit plenum. ^ Salutant te filii sororis tuae electae. EXPLICIT EPISTULA lOHANNIS SECUNDA.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/446
Appearance