Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/465

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

APOCALYPSIS lOllANNlS 411 XVU. ^ Et venit unus dc septem angelis ' qui liabebant septeni phialas , ct locutus est mecum dicens Veni, ostendam tibi damnationcm mcretricis magnae quae sedet super aquas multas, ^ cum qua fornicali sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis cius. ^ Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierera sedenteni super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem ca- pita septem et cornua decem. * Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide praetioso et margaritis, habens po- culum aureum in manu sua plennm abominationum et 'inmunditia for- nicationis eius, ^ et in fronte eius nomen scriptum Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae. ^Et vidi muUe- rem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum lesu, et miratus sum cum vidissem illam ammiratione magna. "^ Et dixit mihi angelus Quare miraris? ego tibi dicam sacramentum muHeris et bestiae quae portat eam, ' qui habet capita septem et cornua decem. ^ Bestiam quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interi- tum ibit: et jnirabantur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est. ^ Et hic est sensus qui habet sapientiam. Septem capita septem montes sunt, super quos muher sedet, ^^ et reges septem sunt: quinque ceciderunt, unus est, et ahus nondum venit; et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. " Et bestia quae erat et non est, et ipsa octava est, et de septem est, et in 'interitum vadet. ""^Et de- cem cornua quae vidisti decem reges sunt, qui regnum nondum acce- perunt, sed polestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam. ^^ Hi unum consihum habent, et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt. '* Hi cum agno pugnabunt, et agnus vincet illos, quoniam do- minus dominorum est et rex regum, et qui cum illo sunt vocati electi et fideles. ^ Et dixit mihi Aquas quas vidisti , ubi meretrix sedet, po - puli sunt et gentes et Muguae. ^^ Et decem cornua quae vidisti et be- stiam, hi odient fornicariam, et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt, et ipsam igni concremabunt: " deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est, ut dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba dei. ^ Et mulier quam vi- disti est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae. XVII, 1 — 18.