Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est
36
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

XV.

1 (154, 6.)Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes 2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3Ipse autem respondens ait illis Quare et vos transgredimini mandatum dei propter traditionem vestram? Nam deus dixit 4Honora patrem tuum et matrem, et Qui male dixerit patri vel matri, morte moriatur. 5Vos autem dicitis Quicumque dixerit patri vel matri Munus quodcumque est ex me tibi proderit, 6et non honorificavit patrem suum aut matrem: et irritum fecistis · mandatum dei propter traditionem vestram. 7Hypocritae, bene prophetavit de vobis Esaias dicens 8Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: 9sine causa autem colunt me docentes doctrinas et mandata hominum. 10Et convocatis ad se turbis dixit eis Audite et intellegite. 11Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12 (155, 10.)Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt? 13At ille respondens ait Omnis plantatio quam non plantavit pater meus caelestis eradicabitur. 14 (156, 5.)Sinite illos: caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. 15 (157, 6.)Respondens autem Petrus dixit ei Edissere nobis parabolam istam. 16At ille dixit Adhuc et vos sine intellectu estis? 17Non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessu emittitur? 18Quae autem procedunt de ore de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. 20Haec sunt quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. 21Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens Miserere mei, domine filii David: filia mea male a daemonio vexatur. 23Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes Dimitte eam, quia clamat post nos. 24 (158, 5.)Ipse autem respondens ait Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel. 25 (159, 6.)At illa venit et adoravit eum dicens Domine, adiuva me. 26Qui respondens ait Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. 27At illa dixit Etiam, domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. 28Tunc respondens Iesus ait illi O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia illius ex illa hora. 29 (160, 6.)Et cum transisset inde

XV, 1 — 29.