Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est
38
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

Alii Iohannen baptistam, alii autem Heliam, alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis. 15Dicit illis Vos autem quem me esse dicitis? 16Respondens Simon Petrus dixit Tu es Christus filius dei vivi. 17 (167, 10.)Respondens autem Iesus dixit Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in caelis est. 18Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis. 20 (168, 2.)Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus. 21Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere. 22 (169, 6.)Et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens Absit a te, domine: non erit tibi hoc. 23Qui conversus dixit Petro Vade post me, satana: scandalum es mihi, quia non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum. 24 (170, 2.)Tunc Iesus dixit discipulis suis Si quis vult post me venire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 27 (171, 10.)Filius enim hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. 28 (172, 2.)Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis venientem in regno suo.

XVII.

1Et post dies sex adsumsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum: 2et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. 3Et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes. 4Respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unum. 5Adhuc eo loquente, ecce nubis lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit: ipsum audite. 6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. 7Et accessit Iesus

XVI, 15 — XVII, 7.