Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/98

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

XXI.

1 (206, 2.)Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos 2dicens eis Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea: solvite et adducite mihi. 3Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. 4 (207, 7.)Hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem 5Dicite filiae Sion Ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum · filium subiugalis. 6 (208, 2.)Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus, 7et adduxerunt asinam et pullum, et inposuerunt super eis vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via; 9 (209, 1.)turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes Osanna filio David, benedictus qui venturus est in nomine domini, osanna in altissimis. 10 (210, 10.)Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens Quis est hic? 11Populus autem dicebat Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. 12 (211, 1.)Et intravit Iesus in templum dei, et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, 13et dicit eis Scriptum est Domus mea domus orationis vocabitur: vos autera fecistis illam speluncam latronum. 14 (212, 10.)Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. 15 (213, 5.)Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes Osanna filio David, indignati sunt 16et dixerunt ei Audis quid isti dicant? Iesus autem dicit eis Utique: numquam legistis quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? 17 (214, 6.)Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. 18Mane autem revertens in civitatem esuriit, 19et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum. Et ait illi Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. 20Et videntes discipuli mirati sunt dicentes Quomodo continuo aruit? 21 (215, 6.)Respondens autem Iesus ait eis Amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis Tolle et iacta te in mare, fiet: 22 (216, 4.)et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis. 23 (217, 2.)Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes In qua potestate haec facis?

XXI, 1 — 23.