Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/105

E Wikisource
Haec pagina emendata est
99
DE RE RUSTICA LIB. II.

XX.

Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per ortum Caniculae, celeriter demetatur. Nam dispendiosa est cunctatio, primum, quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet; deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt. Si vero procellae ventorum aut turbines incesserint, maior pars ad terram defluit; propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius ia area et in acervo, quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum. Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis vel denticulatis medium culmum secant; multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum in densa difficillimum est. Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilarium congeritur, et subinde opportunis solibus torrefacta proteritur. Sin autem spicae tantummodo recisae suunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At si competit, ut in area teratur frumentum, nihil dubium est, quin equis melius quam bubus ea res conficiatur; et si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traham possis; quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsae autem spicae melius fustibus cuduntur, vannisque expurgantur. At ubi paleis immixta sunt