ciali vel praefervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis, quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili, atque pingui et macra, siccaque et uliginosa. Tum sola maxime utcumque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido vel aestuoso procellosoque. Refert tamen, cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus; quodque praecipuum est ex omnibus, non facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat usus. Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siccitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem, terrae densae vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo rari sarmenti, humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini, sed callosi et angusti frequentisque vinacei; sicco recte contribui diversae <quoque> naturae semina. Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, sicccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam; frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt. Ventoso
Pagina:Columellae opera.djvu/110
Appearance