bent, aestibus contrahuntur. Pingui arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura <gracilibus et> exilibus uvis praebere valet. Frigidum ac roscidum solum et caelum commodissime sustinent eugeniae, dum sunt in Albano colle. Nam mutato loco vix nomini suo respondent. Nec minus Allobrogicae, quarum vini iucunditas cum regione mutantur. Magnis etiam dotibus tres apianae commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae; generosior tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis. Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae, praecoquis fructus; ideoque frigidis locis aptissimae, vini dulcis, sed capiti nervisque [vernisque] non aptae. Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus afferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae. Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, quarum minorem cocolubem vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae. Nam et vetustatem vinum earum patitur, et ad bonitatem aliquam per annos venit. Iam vero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque <fortissime> sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigora melius quam humores sustinent, humores commodius quam siccitates, nec caloribus tamen contristantur. Visula
Pagina:Columellae opera.djvu/115
Appearance