ne difficulter acinus ingrandescat, ne aut praecoquis aut serae maturitatis fructum afferat. Nam illa volucribus, haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una comprobatur vindemia. Potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi plurium velut emeritis annorum stipendiis fides surculo consistit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio: id enim tempus fere virentium generositatem declarat, quo sol in eandem partem signiferi per eosdem numeros redit, per quos cursus sui principium ceperat. Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius apokatastasin vocant studiosi rerum caelestium.
VII.
Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere, cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam acurate describimus, anne de iis aliqua significetur, quae vulgo nunc habentur feracissimae. Plurimi namque Bituricam, multi spioniam, quidam basilicam, nonnulli arcelacam laudibus efferunt. Nos quoque haec genera non fraudamus testimonio nostro: sunt etiam largissimi vini; sed proposuimus docere vineas eiusmodi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus afferant, et sint pretiosi saporis, velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali et ingenita ste-