est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod scit exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris acceperit, ne pampinariam virgam deplantet, cetera omnia ut seminibus contribuat. Nos autem primum rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus, nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu processit, fallacem fecunditatis imaginem praefert, nec ullam generandi vim possidet. Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernenda, quae tactu quaeque naribus auribusque et oculis indagantur; pedes ad gressum compositos, brachia ad complexum; ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent, quod est oculorum, nihil oculi, quod aurium; nec generandi quidem data est facultas manibus aut plantis; sed quod hominibus ignotum voluit esse genitor universi, ventre protexit, ut divina praedita ratione rerum aeternus opifex, quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus elementa cum terrenis primordiis misceret, atque hanc animantis machinae speciem effingeret. Hac lege pecudes ac virgulta progenuit, hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa
Pagina:Columellae opera.djvu/133
Appearance