Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina emendata est
131
DE RE RUSTICA LIB. III.

illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt id translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, quod in ipsa matre nequam fuisset. Atque haec [et] forsitan pluribus dicta sunt, quam exigebat ratio veritatis: minus tamen multis, quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.

XI.

Nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium: si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum. Nam de vinetis, quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum pluribus radicibus sit impeditum ac velut irretitum,et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat. Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutetis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum