tem disputationemque dirimerent. Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret, deinde transversae, quae est in latere, virgulae fabrilem libellam superposuimus. Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit. Nam stella, quam diximus Graecae litterae faciem obtineret, pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia sive pronum seu resupinum est, positione machinae deprehenditur. Quippe praedictae virgulae superposita libella alterutrum ostendit, nec patitur exactorem operis decipi. Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem vervacti semper procedit; tantumque spatii linea promota occupatur, quantum effossus sulcus longitudinis ac latitudinis obtinet. Atque id genus praeparandi soli probatissimum est.
XIV.
Sequitur opus vineae conserendae, quae vel vere vel autumno tempestive deponitur. Vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis <aut campestis> et uliginosa planities; rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas; si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis; vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab idibus Februariis usque in aequinoctium; rursus autumnalis ab Idibus Octob. in Kal. Decembres. Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab