Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina emendata est
142
L. J. M. COLUMELLÆ

scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis annona operarumque ratio nos docebit.

XVI.

Exigue humidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam lutoso semen committitur; idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scribibus completis coaequato; deinceps pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus est: eumque sat erit medio spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam depangerre. Sic enim melius et ipse convalescet, et ordinariis seminibus modice vacuum solum ad culturam praebebitur. In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum praesidii causa, quorum ex numero propagari possint in locum demortuae vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale; isque pes ita medio interordinio sumitur, ut ab utraque vite paribus intervallis distent. Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sexdecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.

XVII.

De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire; idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt. Quod ego minime probo, magisque assentior his auctoribus, qui negaverunt esse idoneam frugibus