mus. Istud tamen, si aetas suppetat, et scientia facultasque cum voluntate congruant, non aegerrime perficiemus; quamvis non minimo aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium. Nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumque dignosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familias exhiberi posse non affirmaverim. Nam credidisse villico vel etiam vinitori, socordis est, cum, quod longe sit facilius, adhuc perpaucissimis agricolis contigerit, ut nigri vini stirpe careant, quamvis color uvae possit vel ab imprudentissimo deprehendi.
XXI.
Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatos surculos cuiusque generis per singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito. Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod in omni ratione vitae non solum agricolationis, sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt. Deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive <consitum> veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc