Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina emendata est
154
L. J. M. COLUMELLÆ

condensata subsidit ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit? Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura vitis demittitur. Nam quod in profundo semina frigore laborare dicuntur, non quoque non diffitemur. Sed non est dupondii et dodrantis latitudo, quae istud efficere possit, cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.

II.

Alterum illud, quod minori impensa duos palos unius seminis flagellis censent maritari, falsissimum est. Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant; sive vivit, et ut saepe evenit, vel nigri est generis vel parum fertilis, non in uno, sed in pluribus pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant minus fertilem fore, quia cratem factura sit. Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius, quam totas sternere, idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicantur, ita ut quaeque vitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur. Haec autem, quae toto est prostrata corpore, cum inferius solum quasi cancellavit atque irretivit, cratem facit, et pluribus radicibus inter se connexis angitur, nec aliter quam si multis palmitibus gravata deficit. Quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus depositis, quam unico periclitari, nec id velut compendium con-