Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/163

E Wikisource
Haec pagina emendata est
157
DE RE RUSTICA LIB. IV.

nato scrobe, vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur, calamoque applicetur. Id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur. Nam vitis supina, et velut recumbens in alveo deposita, postea cum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est. Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat, et nonnumquam praecidit. Meminerimus ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare, et ita in summum perducere. Tum cetera, ut priore libro praecepimus. Ac deinde duabus gemmis super exstantibus terram coaequare. Deinde malleolo inter ordines posito crebris fossionibus pastinatum resolvere atque in pulverem redigere. Sic enim optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent, simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus humorem stirpibus praebuerit: nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo compresserit.

V.

Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus fossionem conveniat. Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est ex Kalendis Martiis usque in Octobres trigesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur, et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt,