praecidit. Qui caesim vitem petit, si frustratus est, quod saepe evenit, pluribus ictibus stirpem vilnerat. Tutior igitur et utilior putatio est quae, ut rettuli, ductu falcis, non ictu conficitur.
XXVI.
Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet: nam est praecipua cuneis fissa olea, quercus et suber, ac si qua sunt similia robora; tertium obtinet locum pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipero, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad eam rem silvestres pinus, atque etiam sambuci probabiles usu statuminis. Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque; atque alia convertenda, quae proceritatem habent; alia submovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda. Iugo, si non erit opus novo, sarturae recentia vincula inserantur: si restituendum videbitur, ante quam vitis palo applicetur, perticis vel arundinibus connectatur, ac tum demum, sicut in novella praecipimus, vitem iuxta caput, infraque brachia colligemus cum ridica; idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne vinculum incidat et truncum strangulet. Brachia deinde sub stella quadripartito locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur, neve iam tumentes gemmae detergeantur. Atque ubi duae materiae per