Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/197

E Wikisource
Haec pagina emendata est
191
DE RE RUSTICA LIB. IV.

nulla interveniente lanugine, quam excitabat antiqua terebra. [Igitur secundum vernum aequinoctium perfectam vitium insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram vitem inserito, humidis albam.] Neque est ulla eius propagandi necessitas, si modo tam mediocris est crassitudo trunci, ut incrementum insiti plagam possit contingere; [et] nisi tamen vacuus locus demortui capitis vitem reposcit. Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum submittitur. Neque inutile est ex ea vite, quam merseris, enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita competet, vel propagare vel ad fructum relinquere.


XXX.

Quoniam constituendis colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum (sicut ait Atticus) pretium onerat vitis rationem, sed est etiam comparatio molestissima. Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. Quare salices viminales atque arundineta vulgaresque silvae, vel consulto sitae [e] castaneis, prius facienda sunt. Salicum viminalium (ut Atticus putat) singula iugera sufficere possunt quinis et vigenis iugeribus ligandae vineae; arundineti singula iugera vigenis iugandis; castaneti iugerum totidem palandis, quot