Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina emendata est
194
L. J. M. COLUMELLÆ

prosternitur corpore. Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet; talea et tota arundo serius praeddicto tempore evenit. Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae arundines prostratae deponantur, exstent earum cacumina oportet; quod si obruta sunt, totae putrescunt. Sed cultus arundinetis primo triennio non alius est, quam ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus, cum vel exhaurit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis arundo prodeat. Sed illud de integro refodi debet; hoc potest intercidi et disrarari, quod opus rustici stipationem vocant; quae tamen resectio arundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum; tolerabilius tamen arundo castratur ante quam caeditur; quatenus calami velut indices demonstrant, quid eruendum sit. Tempus repastinandi et conserendi est prius quam oculi arundinum egerminent. Caeditur deinde post brumam: nam usque in id tempus incrementum capit. Ac tum compescitur, cum obriguit hiberno frigore. Fodiendum quoties et vineta. Sed [et] macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt arundinetum.

XXXIII.

Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicti recreatur, neque in palum formata fere usque in alteram caesionem per-